Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 13.
1 | Non utique opus habuit redemptione redemptor universorum: sed sicut circumcisionem accepit, ut legem impleret (Luc. II, 22); et ad baptismum venit, ut impleret iustitiam (Matth. III, 15): ita etiam didrachma exigentibus solutionem non recusavit; sed statim staterem pro didrachmo iussit pro se et Petro dari (Matth. XVII, 26). |
2 | Maluit enim supra Legem solvere, quam id quod erat Legis negare. |
3 | Ostendit autem contra Legem Iudaeos facere, qui ab uno didrachmum exigerent; cum dimidium didrachmi exigendum Moyses praescripserit. |
4 | Et ideo, et pro se et pro Petro tamquam singulas drachmas in statere solvi mandavit. |
5 | Bonus autem census Christi, qui statere solvitur; quia statera iustitia est, iustitia autem supra Legem. |
6 | Denique finis Legis Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4). |
7 | Hic stater in ore piscis invenitur: illius piscis, quem capiunt piscatores hominum: illius piscis, qui ponderat sermones suos, ut igne examinatos proferat (Psal. XVII, 31). |