monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 12.

1 Ergo didrachmum redemptio est, imo dimidium didrachmi.
2 Redemit autem nos a morte, redemit a servitute; ne subiecti simus mundo, cui renuntiavimus.
3 Unde Dominus in Evangelio dicit ad Petrum, ut vadat ad mare, mittat hamum, et in ore piscis inventum staterem sumat, et det pro Domino et pro se exigentibus didrachma (Matth. XVII, 26).
4 Hoc est igitur didrachma, quod exigebatur secundum Legem: sed non debebat illud filius regis, sed alienus.
5 Quid enim se Christus redimeret ab hoc mundo, qui venerat ut tolleret peccatum mundi (Ibid., 24)? Quid se a peccato redimeret, qui descenderat, ut omnibus peccatum dimitteret (Ioan. I, 29)? Quid se redimeret a servitute, qui se exinaniverat, ut universis libertatem daret (Phil. II, 7)? Quid se redimeret a morte, qui carnem susceperat, ut morte sua omnibus resurrectionem acquireret?
Ambrosius HOME