Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 10.
1 | Et ideo omnes aequalitatem devotionis et fidei deferre praecepit ad pascha Domini, id est, ad transitum. |
2 | Pascha autem est, quando anima irrationabilem deponit passionem, sumit autem bonam compassionem; ut compatiatur Christo, et transitum eius in se suscipiat, ut inhabitet in ea, et deambulet, et fiat eius Deus. |
3 | Gratia itaque aequalis per omnes, virtus autem diversa in singulis. |
4 | Unusquisque ergo portionem competentem suis viribus sumat, ne aut fortior indigeat, aut oneretur infirmior. |