Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 9.
1 | Pascha quoque Domini, hoc est, agnum, ita Patres epulari iubentur (Exod. XII, 4), ut secundum numerum animarum epulentur suarum, neque plures, neque pauciores: neque aliis plus dari, aliis minus, sed secundum animas singulorum; ne aut fortiores amplius sumant, aut infirmiores minus. |
2 | Gratia enim aequalis singulis dividitur, redemptio dividitur, donum dividitur. |
3 | Neque plures oportet esse, ne quis vacuus spei et redemptionis recedat. |
4 | Plures sunt, quando aliqui extra numerum sunt: sancti autem numerati sunt omnes, et capilli eorum (Matth. X, 30); cognovit enim Dominus qui sunt ipsius: neque pauciores, ne magnitudine gratiae sit ad recipiendum infirmior. |