monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 7.

1 Gomor ergo mensura est, et mensura vini, quod laetificat cor hominis (Ps. CIII, 15).
2 Quid autem nisi sapientiae potus iucunditas cordis est? Hoc est illud vinum, quod miscuit in cratere Sapientia (Prov. IX, 2), et offert bibendum, ut sumamus nobis sobrietatem et prudentiam: quod ea aequalitate transfundi oportet sensibus et cogitationibus nostris, et omnibus motibus, qui intra hanc nostram sunt domum; ut sciamus posse abundare omnibus, deficere nulli.
Ambrosius HOME