Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 6.
1 | Est autem mensura sapientiae, quae si supra mensuram sit, nocet; quia scriptum est: Noli esse multum sapiens (Eccl. VII, 17). |
2 | Et Paulus docuit secundum mensuram dari divisionem gratiarum, cum dicit: Quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides sapientiae per spiritum scientiae secundum eumdem spiritum, fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 7 et seq.); et dividi eam gratiam secundum voluntatem Spiritus. |
3 | Quod dividit, aequitatis est: quod autem secundum voluntatem suam dividit, potestatis. |
4 | Vel quia id velit unicuique conferre, quod profuturum noverit. |