monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 3. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 4.

1 Ita ergo deerat vel dives, qui plus offerret; vel pauper, qui minus haberet, si in pecunia dimidium didrachmum istud, et non in virtute esset? Unde advertendum quod non materialis ista, sed intelligibilis drachma sit, quae ex aequo ab omnibus conferenda aestimatur.
2 Denique etiam de illa coelesti esca (esca autem et delectatio alimenti coelestis sapientia est, qua vescebantur in paradiso locati, qui erat indeficiens animae cibus, quem vocavit manna divinus sermo) ita legimus distributionem factam per singulas animas, ut aequalis fieret divisio.
3 Et collegerunt secundum dispositionem Moysi, qui plurimum, et qui minimum: et mensuram fecerunt gomor, et non abundavit, nec superfuit ei, qui multum, et ei qui minus, non defuit (Exod. XVI, 17, 18).
4 Unusquisque enim pro numero animarum, qui apud se erat in tabernaculis, collegerunt per singula capita gomor, id est, mensuram vini, sicut habet interpretatio.
Ambrosius HOME