monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 3.

1 Est et redemptio animae misericordia; redemptio enim animae hominis divitiae eius, quibus utique fit misericordia, quae sumptu pauperes iuvat (Prov. XIII, 8).
2 Fides igitur, gratia, misericordia, redemptio est animae, quae drachmae, id est, integro pretio summae plenioris expenditur.
3 Sic enim scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Cum acceperis computationem filiorum Israel in visitatione ipsorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in his ruina, in visitatione eorum.
4 Et hoc est quod dabunt, quotquot perambulant visitationem, didrachmi dimidiam partem, quod est secundum didrachmum sanctum.
5 Viginti oboli didrachmum: dimidia autem pars didrachmi illatio Domino.
6 Omnis qui intraverit visitare a viginti annis et supra, dabunt illationem Domino.
7 Qui dives est, non adiiciet: et qui pauper est, non minorabitur a dimidia parte didrachmi; cum coeperint dare oblationem Domino, exorare pro animabus suis.
8 Et accipies pecuniam illationis a filiis Israel, et dabis illam in opus Tabernaculi testimonii, et erit filiis Israel legitimum memoriale in conspectu Domini, exorare pro animis vestris (Exod. XXX, 12 et seq.).
Ambrosius HOME