monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 2.

1 Est autem dimidium didrachmi, drachma; redemptio autem animae, fides: fides ergo drachma, quam illa mulier in Evangelio, ut legimus, amissam diligenter requirit, lucernam accendens, et mundans domum suam; et si invenerit, convocat amicas et vicinas petens congratulari eas secum, quod invenerit drachmam, quam perdiderat (Luc. XV, 8 et seq.).
2 Magnum enim damnum animae, si quis fidem amiserit, vel gratiam, quam fidei pretio acquisivit sibi.
3 Et tu ergo accende lucernam tuam: Lucerna tua oculus tuus est (Matth. VI, 22), ille scilicet interior oculus mentis.
4 Istam fucernam accende, quae accipit oleum spiritale, et lucet in tota domo tua.
5 Quaere drachmam redemptionem animae tuae, quam qui amiserit, turbatur: qui invenerit, exsultat.
Ambrosius HOME