Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, . . .
1 | IUSTO sciscitanti quidnam didrachmi dimidium pro redemptione afferri praeceptum significasset. |
2 | AMBROSIUS rescribit fidem ac misericordiam, in quibus redemptio est, eo signari: hac de re idem pretium cunctis praescriptum, in quo cum manna, cuius mensura de sapientia et Christi sanguine explicatur, congruit: congruit praeterea cum paschali agno, qui aequaliter distributus aequalem singulis redemptionem tribui indicabat; quo etiam refertur promissa in Evangelio eadem merces. |
3 | His subdit Christum nostram esse redemptionem, qua cum pro se non indigeat, staterem non sua, sed nostra causa dari iussisse. |
4 | Quid eodem statere significetur, aut cur illum ignoraverint Iudaei a Christianis haud imitandi. |
5 | Adiicit dimidium didrachmi eorum figuram esse, qui vitae partem mundo impendunt: quod non fecerunt Hebraei pueri. |
6 | Denique ubi exposuit, quare Dominus quod non debebat, solverit, mystica quaedam enucleat ad instituendos mores idonea. |
7 | AMBROSIUS IUSTO, salutem. |