monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 17.

1 Probaverunt consilium Israelitae (Ibid., 23): exsecuti sunt viri Beniamin, et dispositi in vineis loco opportuno et tempore, plenas feminei agminis vias occupaverunt.
2 Praebuit illis festum nuptiarum religionis solemnitas.
3 Avulsae de complexu patrum filiae, tamquam in manum ab ipsis parentibus tradebantur, et velut pactam e gremio matris non abduci, sed prodire arbitrareris.
4 Ita tribus Beniamin pene intercepta atque exstincta brevi floruit, documentum exhibens, quod magno exitio sit insolentibus vindicta pudicitiae, et laesae castitatis ultio.
Ambrosius HOME