monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 16.

1 Sed quia ducenti numero supererant, quibus iugales deerant (Ibid., 16 et seq.), iis quoque sine fraude sacramentorum consultum accepimus.
2 Dies festus in Silo quotannis celebrabatur.
3 Ibi exsultare solitae virgines, et choreas ducere in honorem religionis: aliae praeire matribus, et totum iter agmine viantum repleri.
4 Dixit unus ex senioribus: Si ducenti illi tribus Beniamin viri intra vineas siti excubias tenderent, donec se omnis feminea turba effunderet, et surgentes ex vineis unusquisque quam occursus dederit, uxorem sibi vindicaret, fraudi id nequaquam futurum; populum etenim favere reparandae tribus successioni, propter sacramentum impertire non posse filiarum suarum societatem: neque tamen contra sacramentum videri, si prohibendum non putaret; quia sacramento neque cogendi, neque prohibendi necessitas imposita videretur: illos sibi sine metu consulere oportere.
5 Sane si puellarum parentes vindictam efflagitarent, partim prece, partim etiam retorquendo in ipsos invitae culpam custodiae, sese revocaturos, quia cum scirent Beniamin viros exsortes esse iugalium, cum filiabus processerint: dignam sane tribum iam non poena, sed misericordia: satis dure saevitum in eos, et debellatam corporis sui partem: immoderatius exarsisse plebem, ut successionem domesticam exstingueret, atque ex suis necaret: placere Deo non perire populo tribum, neque pro una muliere tam acerbe consuli.
Ambrosius HOME