monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 15.

1 Altari itaque posito (Ibid., 4 et seq.), reconciliationis et pacis oblatum sacrificium.
2 Et quia Iabis Galaad populus erat poenae et maledicto obnoxius (obstrinxerat enim se omnis Israel magno sacramento, ut si quis non ascendisset cum eo ad puniendum flagitium, morte moreretur) duodecim millia bellatorum directa; ut et viri omnes et mulieres ferro exstinguerentur, solas virilis thori exsortes reservarent adolescentulas.
3 Interfectis itaque omnibus Iabis Galaad, solae virgines quadringentae exitio caeterorum superfuerunt.
4 Quas accipiens Israel, statuit viros Beniamin belli metum deponere, et in coniugium sibi sumere integras aevi iuxta ac pudoris puellas: quibus et causa esset apud viros integra, quod nemo suorum adversum eos bellum susceperat: et charitatis gratia, quia propter eos supremo supplicio ereptae forent.
5 Hoc igitur modo quadringentis iuvenibus quaesita copularum consortia sunt.
Ambrosius HOME