1 | Belli finis simul atque irae factus (Iudic., XXI, 2, 3), et furor in poenitentiam vertit: armisque positis, in unum convenientes viri Israel fleverunt fletum magnum, et celebrarunt ieiunium, dolentes unam tribum perisse ex fratribus, atque exstinctam populi sui validam manum: iure quidem pro delicti pretio bellatum adversum propugnatores flagitiorum, sed misere in sua populum conversum viscera, et bello civili utrumque afflictum. |
2 | Lacrymarum effusio movit passionem animi, et affectum perpulit, saevitiae ratio successit: missique legati ad sexcentos illos Beniamin viros, qui per quatuor menses edito se praeruptarum tuebantur rupium, aut deserti indigentia, quae multitudini obsidentium periculo foret, deploraverunt communem illam aerumnam, quod illi contribules, isti cognatos et socios amisissent; sed tamen non penitus interceptam reparandae tribus successionem: consulere se in medium quomodo et sacramenti fides sibi constet, et tribus una nequaquam a corpore avulsa intercidat. |