Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 12.
1 | Sed (Ibid., 26 et seq.) quia causa numeroque praestantiores, inferiores pugnae eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, ieiunio et fletu maximo reconciliationem gratiae coelestis affectavere. |
2 | Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat, spem accumulaverat. |
3 | Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto, statimque adulto incendio, flammarum fragor atque aestus furens captae urbis speciem manifestarunt. |
4 | Quo et suis fracti animi, et erecti hostium. |
5 | Nam et Beniamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere coeperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi. |