monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 10.

1 Verum (Ibid., 28) ubi mortis supremae patuit fides, impositas iumento reliquias domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit per singulas tribus Israel.
2 Quo commotus (Iudic. XX, 1 et seq.) universus populus convenit in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere, priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur.
3 Animis itaque ruebant in praelium: sed consilium prudentiorum praevertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque iustum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicae labefactarent.
4 Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis tantum facinus defendisse, quam exercuisse.
Ambrosius HOME