monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 9.

1 Itaque (Ibid., 25 et seq.) cum piae nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes manus tenderet, desperato praesidio, rapitur mulier, et per totam noctem iniuriae impletur.
2 At ubi lux finem intemperantiae dedit, ianuam hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis declinandum putaret, contumeliae pudore miserabilis: sed ut affectum viro referret, quae castitatem amiserat, et contumeliae suae funus lamentabili specie ante ianuam hospitalem exponeret.
3 Egressus itaque levita, cum iacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum nequaquam attollere auderet, consolari coepit, quia non voluntate, sed invita tantae iniuriae succubuisset: hortari assurgere, et secum repetere domum.
4 Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem maiore voce e somno excitare.
Ambrosius HOME