Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 8.
1 | Itaque (Ibid., 23, 24) egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi flagitio foedarent, et reverendum ius etiam indomitis barbararum gentium nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione coelestis arbitri tanta affici contumelia. |
2 | Quod ubi parum procedere advertit, esse sibi filiam virginem adiecit, illam se offerre maiore parentis dolore, sed minore gratiae hospitalis dispendio: publicum flagitium privato dedecore tolerabilius habere. |
3 | At illi exagitati aestu furoris, et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam iuvenculae, quo magis negabatur. |
4 | Et iustitiae exsortes ridebant verba aequitatis, filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui habentes. |