monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 6.

1 Gabaonitae (Ibid., 15 et seq.) incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles; omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent.
2 Denique commodius huic viro levitae cesserat, si in Gabaa hospitium non reperisset.
3 Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam impleraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere agresti compulit nocte decedere.
4 Et cum esset ei conspicuus, rogatus quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Iuda revertor, contendo ad montem Ephraem, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti, et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret.
5 Non quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed tecti hospitio prohiberentur: praesto esse illa, nudum tecti hospitium desiderari.
6 Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi: et succede hospes pariter et civis, nam et mihi origo de montis Ephraem partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus sedes fundavit.
7 Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis hospitalibus iuxta fovit.
Ambrosius HOME