Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 4.
1 | At ille (Ibid., 3 et seq.) amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum iam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulae. |
2 | Occurrit pro foribus socer, generum introduxit; filiam reconciliavit; et ut laetiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, praetenta humanitatis specie, moras innectendo. |
3 | Pari modo cum etiam quintum diem vellet adiungere superioribus, et iam novae deessent causae morandi; paterno tamen affectu retinendae filiae desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem, ut viam cibo curati adorirentur. |
4 | Post epulas quoque volens dilationem attexere, eo quod iam vesper appropinquaret, generi precibus, aegre licet, tamen acquievit. |