monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 3.

1 Levites vir (Iudic. XIX, 1 et seq.), animo maior quam opibus, habitabat in partibus montis Ephraem; ei quippe tribui sortito obtigerat locus in possessionem terrae datus pro funiculo haereditatis.
2 Is sibi accepit iugalem de Iuda Bethleem.
3 Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat iuvenculam immodica animi cupiditate: simul quia similibus eius non fungebatur, exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum exaestuabat.
4 Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulae, vel levitate amoris, vel vi doloris, quod haudquaquam mercede pari secum decerneret, cum eadem expostulabat.
5 Hinc frequens iurgium: quo mulier offensa, claves remisit, domum revertit.
Ambrosius HOME