Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 1.
1 | Quae sint in nostro iudicio decursa, comperta retines; et ideo nunc quasi animae portionem convenio meae, habens apud te pro castitatis contumelia familiarem et dolentem querelam. |
2 | Itane oportuit inoratam atque inauditam virginitatis causam adiudicari, ut non possit absolvi? Hoc est, nisi sua iniuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur. |
3 | Hanc igitur praerogativam detulisti integritati, huiusmodi honorificentiam, qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quae hoc munus recipiendum putant; ut amittant libertatem communis assertionis, nec se iure tueantur vel sanctae legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese proiiciat ad iniuriam? |