1 | Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimae conditionis et detestabilioris nequitiae personas amandavissent, aufugisset Theudule, non ignara obiiciendi sibi facinoris, quod ante lectum Renati sola cubitavisset, ancilla praesto esset alia, quae stupro eiusdem Renati se diceret coinquinatam; die ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui, licet etiam pridie subito se profecturos idem Renatus clamaverit. |