2 | Quis enim istud a principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non arbitraretur? Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, iactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum, eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum episcopum, dimissas eas quae dixisse ferebantur, atque in fugam coactas, ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos prodisse Renatum et Leontium, duos illos iniquitatis viros, quos apposuit Iezabel (III Reg. XXI, 10), redarguit Daniel (Dan. XIII, 15 et seq.), subornavit Iudaeorum populus (Matth. XXVI, 59, 60); ut auctorem vitae suae falso appeterent testimonio. |
3 | Qui tamen cum simul composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid praeteream, adiuncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius, iis qui illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo astiterunt iudicio, cum primo de origine causae quaererem, diversa et distantia prompsere, non locorum separati, sed mendaciorum divortio. |