1 | Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito iam iurgio, negare non potuerit adversus sacram virginem iudicia attentavisse: muroque interiecto, discretas aedes uxoris suae ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suae refugisset consortium. |
2 | Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris iamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit? |