monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 16.

1 Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum.
2 Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque ambiat.
3 Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo persuadebimus ut cultus assumat novos, suos exuat? Grave flagitium virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis! Sic certe lectio docet Mariam domi repertam, cum ad eam Gabriel archangelus venisset (Luc. I, 28).
4 Susanna fugiens turbarum inducitur (Dan. XIII, 15 et seq.).
5 Denique cum se lavaret, paradisum claudi iubebat.
6 Quid autem praestantius (praesertim in virgine, cuius praecipuum opus verecundia) quam secretum? quid tutius secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit, non concursationis.
7 Sed de aliis videro, tuae nunc mihi respondendum epistolae est.
Ambrosius HOME