Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 14.
1 | Quid ergo negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non astruo, nec verum arbitror. |
2 | Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter praetendimus (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu poenae) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus iniuriae deterret metus: apud quas nulla cura pudoris, et castitatis gratia, sed poenae timor est. |
3 | Relinquamus vernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse. |
4 | Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris. |
5 | Relinquamus etiam illis, si quae gravibus appetitae calumniis, oppressae testimoniis, strangulatae argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis. |
6 | Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis, quam mentis praerogativa. |
7 | Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi. |