1 | Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum maiora sint alia examinandae veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. |
2 | Tumescit alvus, et incedentem fetus sui onera gravant; ut praetermittamus alia, quibus se vel tacita prodit conscientia. |