monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 7.

1 Neque vero illud iustum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris, quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui fluctuet.
2 Ergo omnes quae inspectae non sunt, periculum subierunt pudoris? Ergo et quae nupturae sunt, prius inspiciantur, ut nubant probatiores? Ergo et quae velandae sunt, prius subiiciendae sunt huiusmodi attrectationi; non enim visitantur, sed attrectantur: et rectius secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata.
Ambrosius HOME