monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 6.

1 Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris pudibundo ministerio, et exponas eius modestiam; cum praesertim nihil sanctius in virgine sit, quam verecundia? Non enim sacra virgo ut corpore tantummodo integra sit quaeritur, et non ut in omnibus eius inoffensus maneat pudor.
2 Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui probationem, nec alienis dotibus eget, ut se virginem probet: et nec abditorum, occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia astipulatur integritati.
3 Non placet Deo, quam non suorum gravitas morum probat: non probatur Domino, quae unius obstetricis indiget testimonio, quod plerumque quaeritur pretio.
4 Ea ergo tibi locuples videtur ad fidem, quae et redimi et falli potest: ut excuset ream, et crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere?
Ambrosius HOME