1 | Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere. |
2 | Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacrae virgines ad huiusmodi ludibria, quae et visu et auditu, horrori et pudori sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatae expressionis verecundia est. |
3 | Quae ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine eius tentari verecundia? |