monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 4.

1 Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenae Maximum perurgendum arbitrati sumus.
2 Verum ille accusationem, quam studio informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu urgebat, arte exsequebatur: sed fugiebat nomine, quod diffideret probationi.
3 Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis et destinatis, quaesivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam opprimi potuit integritas et circumveniri.
4 Nam si habuisset probationes, numquam inspectionem tua sententia flagitavisset.
Ambrosius HOME