monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 3.

1 Inoffensus igitur affectus testium quaeritur; ita tamen ut accusator prius in medium procedat.
2 Ipsi illi presbyteri Iudaeorum (Daniel XIII, 34 et seq.) manus suas prius supra caput imposuerunt Susannae, et accusationem professi sunt, et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus sub errore positus acceperat: sed divino iudicio per prophetam retexit, et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam praeseminare adversum innocentis periculum qui deficerent accusationis argumento, et firmamento probationis, coniicientes videlicet quod si praeoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, praeiudicium examinandae veritatis inferret.
3 Etenim cum audita praeveniunt, aurem obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro convicto teneatur crimine.
Ambrosius HOME