Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 4.
1 | Ibi arca Testamenti undique auro tecta, id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae Dei. |
2 | Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium cognitionis. |
3 | Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis gratiae. |
4 | Aruerat ante, sed in Christo refloruit. |
5 | Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio sacrae. |
6 | Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis Deus Verbum est, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), quod tibi dicit: Loquar tecum desuper propitiatorium de medio duorum Cherubim (Exod. XXV, 22); sic enim loquitur nobiscum, ut nos eius sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2). |
7 | Ubi enim Christus, ibi omnia, ibi doctrina eius, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium. |