Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 3.
1 | Natalem autem tuum prosequemur nostris orationibus, et tu nostri in tuis votis non obliviscaris. |
2 | Te noster spiritus comitabitur: tu quoque cum ingredieris secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum (Exod. XXVI, 35 et seq.): facito nostro more, ut nos quoque tecum inducas. |
3 | Cum spiritu adoles aureum illud thymiamaterium, nos ne intermiseris; ipsum est enim quod in secundo tabernaculo est, de quo plena sapientiae oratio tua sicut incensum dirigitur ad coelestia. |