monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 2.

1 Tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui, qui foret in exordio ipso kalendarum Novembrium: eumque, si non fallerer, appropinquasse, et crastina celebrandum die; unde posthac non excusaturum.
2 Promisi ergo de te, quoniam et tibi id de me licet: promisi illi, exegi mihi; praesumptum enim habeo quod affuturus sis, quia debes adesse.
3 Non ergo te magis meum promissum tenebit, quam tuum institutum, qui id in animum indueris, ut quod oportet facias.
4 Advertis itaque quia non tam promissi audax, quam tui conscius fratri spopondi.
5 Veni igitur, ne duos sacerdotes redarguas: te, qui non adfueris; et me, qui tam facile promiserim.
Ambrosius HOME