1 | Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano loquebar. |
2 | Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo tuae quaereret sanctitatis praesentiam. |