1 | Suave munus, non tamen ita praepollens, ut comprimeret querelam meam iure excitatam, quod nos tamdiu amantes tui nequaquam revisas. |
2 | Et cave posthac ne maiora invenias doloris tubera. |
3 | Nam huius nominis diversa ratio; ut enim grata in munere, ita in corpore atque in affectu molesta sunt. |
4 | De te impetra, quominus te abesse doleam; nam causa commotionis meae, desiderium est tui. |
5 | Effice, si potes, ut minus gratus sis. |