monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 28. <<<     >>> 30.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 29.

1 Tamen si quis est, qui licet suspectae sit infirmitatis, et nutantis affectus, purgare habitam de se opinionem velit, permitte ut satisfecisse se putet, indulge aliquantulum; cuius enim excluditur satisfactio, avertitur animus.
2 Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum huiusmodi medicus adhibeat manus.
3 Siquidem et pomum cum immaturum exagitatur, cito deperit.
Ambrosius HOME