Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 28.
1 | Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur. |
2 | Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes. |
3 | Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus. |