monumenta.ch > Ambrosius > 26
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 25. <<<     >>> 27.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 26.

1 Discant bonorum operum divitias quaerere, et morum esse locupletes.
2 Pulchritudo divitiarum non in sacculis divitum, sed in alimentis pauperum est.
3 In illis infirmis et egenis melius opes lucent.
4 Discant itaque pecuniosi non sua, sed ea quae sunt Christi, quaerere; ut illos et Christus requirat, ut illis sua largiatur.
5 Impendit pro illis sanguinem suum (Rom. VIII, 32), effundit illis Spiritum suum, offert illis regnum suum.
6 Quid amplius dabit, qui se ipsum obtulit? Aut quid est quod non sit daturus Pater, qui pro nobis unicum Filium tradidit morti? Admone igitur illos servire Domino in sobrietate et gratia, tota mentis sedulitate erigere oculos ad coelestia, nihil ponere in lucro, nisi quod vitae aeternae sit; nam iste omnis huius quaestus saeculi animarum dispendium est.
7 Denique omnium detrimentum passus est (Phil. III, 8), qui volebat Christum lucrari: quod etsi mirabiliter dixerit, minus tamen expressit, quam acceperat.
8 Hic enim de alienis locutus est, Christus autem dixit: Qui vult post me venire, abneget seipsum sibi (Luc. IX, 23); ut ipse suum detrimentum sit, quo fiat lucrum Christi.
9 Caduca haec omnia, cum damno, sine lucro: illud solum est lucrum, ubi fructus perpetuus, ubi aeternae merces quietis.
Ambrosius HOME