monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 24. <<<     >>> 26.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 25.

1 Quamquam hoc et ad eum possit referri, qui cum esset in Dei forma, facilis inclinare coelos; descendit tamen, et formam servi accipiens nostras portavit infirmitates (Phil. II, 6): qui praevidens sanctos suos, non quasi rapinam sibi proprium honorem assumere; sed subiicere se aequalibus, et alios sibi anteferre, dixit: Bonum mihi est quod humiliatus sum.
2 Bonum mihi est quod me subieci; ut subiecta mihi sint omnia, et sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 27, 28).
3 Hanc infunde humilitatem singulorum animis, et te ipsum formam praebe omnibus, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1).
Ambrosius HOME