monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 23. <<<     >>> 25.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 24.

1 Astipulatur etiam momentarias esse vices rerum etiam sancti David frequenter variatus status, qui despectus patri, pretiosus Deo; triumpho nobilis, invidia vilis (I Reg. XVI, 11 et seq.), accitus ad ministerium regium, electus ad affinitatem (I Reg. XVIII, 2 et seq.), postremo faciem et ora mutatus, exsul regni, fugitans parricidii, nunc sua offendicula deplorabat, et rursus aliena removebat, conciliato haerede nobilior, quam decolorato (II Reg. XII, 1 et seq.) Expertus igitur omnia, pulchre dixit: Bonum mihi quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71).
Ambrosius HOME