monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 22. <<<     >>> 24.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 23.

1 Vadatur hunc sermonem meum sanctus Ioseph, non esse perpetua nec diuturna, quae sunt huius saeculi, qui ab initio nobilis genere, censu dives, subito ignobilis servulus est, et (quod ipsam servitii vilitatem acerbat) degeneris domini aere emptum mancipium.
2 Minus enim vile putatur servire libero: geminatur autem servitus ubi servitur vernaculis.
3 Servus igitur ex genere praeclaro, pauper ex patre divite, de amore ad odium, de gratia ad supplicium: rursus de carcere ad aulam, de reatu ad iudicium traductus; neque adversis fractus est, neque elevatus secundis (Gen. XLI, 39 et seq.).
Ambrosius HOME