monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 22.

1 Scivit igitur humiliari, qui humiliatus est usque ad carcerem; et cum sustineret calumniam, maluit crimen falsum subire, quam verum referre.
2 Scivit, inquam, humiliari, quia humiliabatur pro virtute.
3 Humiliabatur in typo eius, qui se erat humiliaturus usque ad mortem, mortem autem crucis: qui venturus erat, ut vitam hanc de somno resuscitaret; et somnium esse hunc vivendi usum doceret, in quo diversae commutationum vices tamquam ebriae, et nihil solidum, nihil firmum, tamquam dormientis somnium videntes non videmus, et audientes non audimus, et manducantes non satiamur, gratulantes non gratulamur, currentes non pervenimus.
4 Vanae spes hominum in hoc saeculo, qui ea quae non sunt, tamquam quae sint, sequenda arbitrentur.
5 Itaque inanes et vacuae rerum species tamquam in somnio venerunt, abierunt: astiterunt, evanuerunt.
6 Circumfusae et dispersae sunt, teneri videntur, et non tenentur.
7 Denique ubi quis audivit dicentem: Surge qui dormis (Ephes. V, 11), et de saeculi istius somno exsurrexit, falsa haec intellexit omnia: evigilavit, et fugit somnium, fugit potestas, abiit cura patrimonii, formae venustas, honorum studium.
8 Haec enim somnia sunt, quibus non moventur, qui vigilant corde: sed dormientes exagitantur.
Ambrosius HOME