monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 19.

1 Scivit humiliari sanctus Ioseph, qui cum esset a fratribus in servitutem venditus, vel a negotiatoribus coemptus (Gen. XXXVII, 28), humiliatus in compedibus, ut Scriptura dicit (Psal. CIV, 18), virtutem humilitatis didicit, infirmitatem repudiavit.
2 Itaque (Gen. XXXIX, 1 et seq.) emptus in Aegypti partibus a servo regio, coquorum praeposito, non prosapiae nobilis conscientia, quasi germen Abrahamitarum, dedignatus obsequia vernacula, fastidivit degenerem conditionem: sed magis gnavum se et fidelem herili imperio praebuit, alto intendens consilio nihil interesse in quo statu quis probabilem se praestaret: sed illum esse finem bonorum, ut in quocumque statu probarentur; illudque praecipuum, si magis mores commendarent statum, quam status mores.
3 Etenim quo status inferior, eo virtus eminentior.
4 Talem itaque se exhibebat, tam sedulum, ut ei dominus suus totam domum suam crederet, ipsi omnia committeret.
Ambrosius HOME