Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 16.
1 | Pendet singulis nostrorum stalera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia. |
2 | Nemo enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. |
3 | Ergo in die iudicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent. |
4 | Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7). |
5 | Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2). |