monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 15.

1 Quam beatus qui radicem vitiorum resecare potuerit avaritiam! Is profecto stateram hanc non reformidabit.
2 Avaritia enim plerumque sensus hebetat humanos, et pervertit opiniones (I Tim. VI, 10); ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.
3 Merces autem magna pietatis est, et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis.
4 Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua; cum in iis et nulla adiumenta nascendi sint, nec impedimenta moriendi? Nam et sine integumento in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus, sine haereditate sepelimur.
Ambrosius HOME