1 | Alia piis mentibus consideranda statera, qua singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad iudicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis praeponderant. |
2 | Vae mihi, si praecedant flagitia, et ad mortis praeiudicium lethali vergant pondere! Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta Domino: et ante iudicium: nec bona possunt latere, nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi (I Tim. V, 24). |