Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 13.
1 | Nemo etiam in dolo loquatur ad proximum suum. |
2 | Laqueus est in labiis nostris, et saepe unusquisque sermonibus suis non explicatur, sed involvitur (Prov. VI, 2). |
3 | Fovea alta est os malevoli: grande innocentiae praecipitium, sed maius malevolentiae (Prov. XXII, 14). |
4 | Innocens dum credit facile, cito labitur (Prov. XIV, 15); sed tamen iste lapsus resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur, unde numquam exsiliat atque evadat. |
5 | Ponderet ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum (Prov. XI, 1): non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam (et in vilibus quidem rebus caro constat fallacia) sed statera verborum ipsa apud Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae. |
6 | Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus. |
7 | Quid enim prodest homini, si totius mundi capiat opes, animam autem suam vitae aeternae defraudet stipendio (Matth. XVI, 26)? |